CLE 00912

Cede prius nomen, nouitati cede uetustas,

      Regia laetanter uota dicare libet.

Haec Petri Paulique simul nunc nomine signo

      Xystus apostolicae sedis honore fruens.

5

Vnum quaeso pares, unum duo sumite munus,

      Vnus honor celebrat quos habet una fides.

Presbyteri tamen hic labor est et cura Philippi,

      Postquam Ephesi Chr(ist)us uicit utrique polo,

Praemia discipulis meruit uincente magistro,

10

      Hanc palmam fidei rettulit inde senex.

 

Elegiac couplets