Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0909

CLE 00909

Magna quod adsurgun(t) sacris fastigia tectis,

      Quae dedit officiis sollicitudo piis,

Martyris ecclesiam uenerando nomine Dignae

      Nobilis antistes perpetuu(s)que pater

5

Nauigius posuit Christi legisque minister:

      Suspiciant cuncti religionis opus.

 

Elegiac couplets