CLE 00906

Condidit Ambrosius templum dominoque sacrauit

      Nomine apostolico, munere, reliquiis.

Forma crucis templum est, templum uictoria Christi,

      Sacra triumphalis signat imago locum.

5

In capite est templi uitae Nazarius almae

      Et sublime solum martyris exuuiis.

Crux ubi sacratum caput extulit orbe reflexo,

      Hoc caput est templo Nazarioque domus,

Qui fouet aeternam uictor pietate quietem:

10

      Crux cui palma fuit, crux etiam sinus est.

 

Elegiac couplets