Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0904

CLE 00904

Martyris hic s(an)c(t)i Liberalis membra quiescunt,

      Qui quondam in terris consul honore fuit.

Sed creuit titulis factus de consule martyr,

      Cui uiuit semper morte creatus honor.

5

Plus fuit irato quam grato principe felix,

      Quem perimens rabidus misit ad astra furor.

Gratia cui trabeas dederat, dedit ira coronam,

      Dum Chr(ist)o procerem mens inimica facit.

Obtulit haec d(omi)no componens atria Florus,

10

      Vt s(an)c(t)os uenerans praemia iusta ferat.

 

Elegiac couplets


 EDR