CLE 00899

Quam bene curbati directa est semita pontis

      Atque interruptum continuatur iter.

Calcamus rapidas subiecti gurgitis undas

      Et libet iratae cernere murmur aquae.

5

Ite igitur faciles per gaudia uestra Quirites

      Et Narsim resonans plausus ubique canat.

Qui potuit rigidas Gothorum subdere mentes,

      Hic docuit durum flumina ferre iugum.

 

Elegiac couplets


 EDR