CLE 00878

Templum in rupe Tagi superis et Caesare plenum,

      Ars ubi materia uincitur ipsa sua,

Quis quali dederit uoto, fortasse requiret

      Cura uiatorum, quos noua fama iuuat.

5

Pontem perpetui mansurum in saecula mundi

      Fecit diuina nobilis arte Lacer,

Idem Romuleis templum cum Caesare diuis

      Constituit: felix utraque causa sacri.

Ingentem uasta pontem qui mole peregit,

10

      Sacra litaturo fecit honore Lacer:

Qui pontem fecit simul et noua templa dicauit,

      Illic se soluit dis nisi uota litant.

 

Elegiac couplets