CLE 00868

Te precor, Alcide, sacris, inuicte, peractis

      Rite tuis laetus dona ferens meritis.

Haec tibi nostra potest tenuis perferre camena,

      Nam grates dignas tu potes efficere.

5

Sume libens simulacra, tuis quae munera Cilo

      Aris urbanus dedicat ipse sacris.

 

Elegiac couplets


 EDR