CIL 06, 32038 = CLE 01375 = ICUR-01, 00175 = ILCV 00135

Quamuis, nate, tuos mors inuida ruperit annos

      Abstulerintque tuum dura sepulcra decus,

Non tamen his secum potuit deducere laudes,

      Quas uiuens semper fama superstes habet.

5

Maiorum longa ueniens de stirpe senator

      Auxisti mentis nobilitate genus.

Iudicis imperium seruans bonitate magistra

      Cum tibi subiectis tu quoque miles eras.

Vrbanos fasces gaudens tibi Roma parabat

10

      Consilio fratris nunc moderata tui.

Fidus amicitiae custos, ambitor honesti,

      Iustitiae cultor, pacis amator eras,

Gratus dulcis ouans humilis pius, ei mihi, quantis

      Priuauit miserum sors inimica bonis.

15

Te leuita parens, suboles coniunxque fidelis,

      Te mixtis lacrimis luget amata domus.

Nil tibi defendens famulum mihi, nate, parasti

      Vt tibi seruitii cresceret alter amor.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 533 d.C.

Postscriptum: Praetextatus Salventius Verecundus Traianus v(ir) c(larissimus) et sp(ectabilis) vitam / posuit X Kal(endas) Mai(as) et it(erum) p(ost) c(onsulatum) Lampadi et Orestis vv(irorum) cc(larissimorum) / qui vixit ann(os) XXXV m(enses) II d(ies) XIII

EDCS
EDR
EDB
TM

 

Reference basis text: CLE 01375

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

Elegiac couplets