CLE 01214 = Cholodniak 00634 = CIL 14, 03940
[Praeteriens, tendis] quocumque ex urbe, sepulcrum
[Fleto parua mor]ast: tu quoque flendus eris.
[Hic iacet, ingressus qui u]ix dum limina uitae
[Dum superest mater, p]ertulit ante mori.
5
[Immaturus abit pri]maeuo flore sub umbras,
[Non dilecta magis qu]o mihi uita fuit.
[Patre bonisque puer cu]nctis, bonus indole, dignus
[In uita mirum] ni renobasset abos.
[Sed tibi praeripuit cas]us tot praemia laudum,
10
[Et semper miserae iam m]ihi flendus eris.
[Vltima donaui tamen h]aec pia munera mater,
[Aeterna et iunget me tibi], nate, quies.
1
[Praeteriens, tendis] rest. Bücheler, Cholodniak
2
[Fleto parua mor]ast: rest. Bücheler, Cholodniak
3
[Hic iacet, ingressus qui u]ix rest. Bücheler; [heu, puerum, ingressust qui u]ixdum rest. Cholodniak
4
[Dum superest mater, p]ertulit rest. Bücheler; [infelix mater p]ertulit rest. Cholodniak
5
[Immaturus abit pri]maeuo rest. Bücheler, Cholodniak
6
[Non dilecta magis qu]o rest. Bücheler, Cholodniak
7
[Patre bonisque puer cu]nctis, rest. Bücheler; [carus qui fuerat cu]nctis rest. Cholodniak
8
[In uita mirum] rest. Bücheler, Cholodniak
9
[Sed tibi praeripuit cas]us rest. Bücheler, Cholodniak
10
[Et semper miserae iam m]ihi rest. Bücheler, Cholodniak
11
[Vltima donaui tamen h]aec rest. Bücheler, Cholodniak
12
[Aeterna et iunget me tibi], rest. Bücheler; [aeternum placida ut sit tibi] rest. Cholodniak
Regio I Latium et Campania / Località: Monte Rotondo / Monterotondo
Datazione: 300-500 d.C.
EDCS
EDR
Testo base di riferimento: CLE 01214
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897
Cholodniak = J. Cholodniak, Carmina Sepulcralia Latina, Petropoli 1897
Distici elegiaci |