CLE 00783

Caelestes animae, damnant quae crimina uitae,

Terrenas metuunt labes sub iudice Christo,

Corporeo laetae gaudent se carcere solui.

Sic regina potens meritis [post] uincula saecli

5

Aeternam repetit se nili noxia morti.

Haec talamis, Albine, tuis ser[...]quae fed[e]lis

Virgineas casto seruauit pectore tae[das

Coniugii om[...] dignata secundi.

Haec damnum, natura, tuum, quod inuida natos

10

Non tribuis uotis matris, sub mente benigna

Adfectu superare uolens nos iamque uocauit

Albini claro generatam sanguine prolem

Exosum nomen nil magnis moribus [...]

Nam ueras beati pectore matri [...]

 

Hexameters


 EDR