CIL 06, 01756b = CLE 01347 = ICUR-02, 04219

A

Sublimes quisquis tumuli miraberis arces,

      Dices: quantus erat qui Probus hic situs est,

Consulibus proauis socerisque et consule maior,

      Quod geminas consul reddidit ipse domos,

5

Praefectus quarto, totum dilectus in orbem,

      Sed fama emensus quicquid in orbe hominum est.

Aeternos heu, Roma, tibi qui posceret annos,

      Cur non uota tui uixit ad usque boni?

Nam cum sex denos mensis suspenderet annos,

10

      Dilectae gremio raptus in aethra Probae.

Sed periisse Probum meritis pro talibus absit

      Credas Roma tuum, uiuit et astra tenet

Virtutis fidei pietatis honoris amicus,

      Parcus opum nulli, largus et ipse sui.

15

Solamen tanti coniux tamen optima luctus

      Hoc Proba sortita est, iungat ut urna pares,

Felix, heu nimium felix, dum uita maneret,

      Digno iuncta uiro, digna simul tumulo.

B

Ex[uu]iis resolutis in aetheris aequore tutum

20

      Curris iter cunctis integer a uitiis:

Nomine quod resonas, imitatus moribus aeque

      Iordane ablutus nunc Probus es melior.

Diues opum clarusque genus, praecelsus honore,

      Fascibus inlustris, consule dignus auo,

25

Bis gemina populos praefectus sede gubernans

      Has mundi phaleras, hos procerum titulos

Transcendis senior donatus munere Christi:

      Hic est uerus honos, haec tua nobilitas.

Laetabare prius mensae regalis honore,

30

      Principis alloquio, regis amicitia:

Nunc propior Christo sanctorum sede potitus

      Luce noua frueris, lux tibi Christus adest.

O nunquam deflende tuis: cum uita maneret

      Corporis atque artus spiritus hos regeret,

35

Primus eras nullique patrum uirtute secundus,

      Nunc renouatus habes perpetuam requiem

Candida fuscatus nulla uelamina culpa

      Et nouus insuetis incola liminibus.

His solare tuos, quanquam solacia maesta

40

      Gratia non quaerat, gratia, Christe, tua.

Viuit in aeterna paradisi sede beatus,

      Qui noua decedens muneris aetherii

Vestimenta tulit, quo demigrante Belial

      Cessit et ingemuit hic nihil esse suum.

45

Hunc tu, Christe, choris iungas caelestibus oro,

      Te canat et placidum iugiter aspiciat

Eque tuo semper dilectus pendeat ore:

      Auxilium suboli coniugioque feras.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 390-394 d.C.

EDCS
EDR
EDR.1
EDB
LSA
TM
TM.1

 

Reference basis text: CLE 01347

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

Elegiac couplets