Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0778

CLE 00778

Illustris meriti recubat hoc marmore tectus

Ecclesiae legisq(ue) memor semperq(ue) dicatus

Arsacius, domino reddens laudabile munus,

In fide catholica credens consistere uitam.

5

Pauperibus donauit opes mortalia linquens.

Membra solo posuit, caeli perrexit ad astra.

Ter denos geminans transcendit cursibus annos.

Aeternum laetus rediens rediuiuus in aeuum

Praemia pro meritis capiet sub iudice iusto.

 

Hexameters