Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0777

CLE 00777

Martyribus domini animam corpusq(ue) tuendi

Gratia commendans tumulo requiescit in isto

Siluius hic pleno cunctis dilectus amore

Presbyter, aeternae quaerens qui premia uitae

5

Hoc proprio sumptu diuino munere dignus

Aedificauit opus. sanctorum pignora condens

Praesidio magno patriam populumq(ue) fidelem

Muniuit tantis firmans custodibus urbem.

Sustulit hunc laetum mundo longaeua senectus

10

Aeternum uitae, aetas matura quieuit.

 

Hexameters