Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0756

CLE 00756

Aspicite uenientes hic mea membra sepulta:

Hic recubo felix parua aetate peremta.

Felicia mic(h)i nomen est ex progenie ductum,

Octauo aetatis in s(ae)clo gesseram anno.

5

Dulcis eram patri et garrula matri,

Serbis eram laeta, tota me laeta ferebam.

Non uitium mors, consuetudo propria natis,

Virginio iam in coetu nunc laetior adsto.

Vltime cum dominus totum concusserit orbem,

10

Tunc cineres (i)sti mundo pereunte resurgent.

 

Hexameters