CLE 00755

Corpus humo, animam Chr(ist)o, Petroni, dedisti.

Nam iustae mentes fouentur luce caelesti

Sidereasque colunt sedes mundoque fruuntur.

Tu, dulcis fili, memor hinc aspice nostri.

5

Nunc igitur laudes quas clauso pectore mecum

Ipse uolutabam, referam: tu lumen auorum,

Tu decus omne tuis, te flent orbati parentes,

Blandus eras seruis cunctisque benignus amicis.

Iustum dulce pium, rogamus, suscipe Chr(ist)e.

 

Hexameters