Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0752

CLE 00752

[In lucem po]stquam [te fudit celsa u]oluntas

[Annos et uir]ides postquam doctrina repleuit,

[Tunc lacrimat]us abis, tunc gaudia larga parentum

[Spesque omnes] maesto tecum sub puluere condis.

5

[At super astra] deus, qui te formauit et aufert,

[Clemens accipi]at seruetque ad gaudia membrum.

 

Hexameters