Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0749

CLE 00749

Munus uirgo tuum inuiolata carne iuuasti

Aeternumq(ue) inde adepta per saecula nomen

Coronam pacis habes, quam castis dat ab origine prince.

Regnare qui quiuit, sanctis dedit uictoriae palma.

5

In sinus iam requiescis Abraham Iacob adque Isac,

Nulla poenarum te loca ditinent horrendae gehennae

A deo, Macrina, uiuis semper in nomine Chr(ist)i.

 

vv. 1-2: Hexameters

vv. 3-4: Other metres

vv. 5-7: Hexameters