CLE 00740

Ceruia quae idem uixit Abundantia saeclo,

Ter denos aeuo binosque quater attulit annos,

Laeta doli expers, culpa procul, insons honesta,

Astrigeram scandit alma uiam caeloque recepta

5

Hic uitae metas, hic inania membra reliquit.

 

Hexameters


 EDR