CLE 00734

Consul in egregiis bis senis fascibus auctus

Magnus ab Insteiis gens inclyta Pompeianus

Istic terrenos terrenis sedibus artus

Reddidit, inque sinus summi genitoris apertum

5

Aethera peruolitans leuibus se sustulit alis,

Caeloq(ue) et terris placida sic pace repostus

Felix luce noua saeclorum in saecula gaudet.

Femineo sed uicta animo et miserabile dulci

Germano diuulsa dolens fratremq(ue) requirens

10

Paula soror tumulum dedit et solacia magni

Parua tulit luctus, tristiq(ue) heu pectore

'Salue

Perpetuumq(ue) uale frater carissime' dixit.

 

Hexameters


 EDR