CLE 01144 = Cholodniak 00760 = CIL 10, 05429

Tempus uicturo mihi longum stamine Parca

     Aetatis nostrae [p]r[aerip]uit[que c]olu.

Nunc ego de cineris [p]a[ru]o collectus aceruo

      Ossa sub instanti sum positus lapide.

5

Non ulli iam uox mea responsura sodali,

      Nec ueniam matri dul[c]ior atque patri:

Me quem nulla dies poterit uisura renasci,

      Set bene compositum fata siuere mea.

2

[p]r[aerip]uit[que c]olu rest. Bücheler

Regio I Latium et Campania / Località: Aquinum / Aquino
Datazione: ?

Praescriptum: C(ai) Matieni C(ai) f(ilii) Ouf(entina) / Oviculae / annorum XXVII / praeco idem dissignator

EDCS
EDR
TM

 

Reference basis text: CLE 01144

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Elegiac couplets