CLE 01143 = Cholodniak 00687 = CIL 06, 07886

Nonum post decimum compleras nubilis annum

      Vibia, crudeli funere rapta uiro,

Dum tibi progenies, animo dum fidis in illa:

      Heu facinus, Victrix, me tua uota grauant.

5

Molliter ad matrem placidi descendite manes,

      Elysiis campis floreat umbra tibi.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 81-96 d.C.

Praescriptum: Permissu / Atti / Primi/geni et / Heraclid(i) / tabular(ii) / Domitiae

Postscriptum: M(arcus) Ateius Epaphroditus

EDCS
EDR
ACE-CIL
TM

 

Reference basis text: CLE 01143

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets