CLE 01141 = Cholodniak 00032 = CIL 03, 02964 = CIL 03, 09418

Pieris hoc tumulo tegitur de matre Venusta

      Sexto nata loco quae fuit a reliquis.

Nondum uiginti iuuenis compleuerat annos,

      Quoi quoque uirginitas nuper adempta fuit,

5

Grataque florebat cunctis mortalibus aetas,

      Quam Fors ad superos noluit esse diu:

Non pudor huic aberat, pietas non grata parenti,

      Non amor in fratres eius auarus erat,

Cara fuit mater fuerant caraeque sorores,

10

      Et pia coniugio grataque semper erat,

Inuida Pieridi cum uenit letifer(a) hora,

      Qua cubuit molli languida saepe toro.

Hanc Atropos rapuit Lachesisq(ue) et tertia Clotho:

      Infelix mater tollit ad astra manus

15

Incusatque deos, incusat denique Parcas

      Quae uitam pensant quaeque futura canunt.

Implerunt fratres magnis mugitibus auras,

      Et cuncti flebant, nec minus ante rogum.

Haec fuit at tumulum miserae uox ultima matris,

20

      Ossa simul uidit tabida Pieridis:

'Hanc humus excepit, leuiter precor illa prematq(ue)

      Infantem ex utero quae quoque sustinuit'.

Coniunx Pieridi supremum munus amatae

      Hunc titulum scripsit pro pietate sua.

Provincia: Dalmatia / Località: Salona / Solin
Datazione: 100-130 d.C.

Praescriptum: Vitalis / Pieridi / L(uci) Pomponi Pietatis ver(nae) / b(ene) m(erenti)

EDCS
EDH
Lupa
TM

 

Testo base di riferimento: CLE 01141

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Distici elegiaci