CLE 00712

Fulgida regna petens, caelesti sorte uocatus

Lucis et aetheriae penitrans fastigia laetus

Optimus atque pius nunc Florentinus in isto

Resplendit tumolo meritis sanctissimus abbas,

5

Effera qui quondam linguae discrimina calcans

Neq(ue) optare malum studuit nec laedere quemquam,

Terruit ipse tamen faciles sed publice uerbis

Iustitiae tramitem seruans cum pace paterna,

Nescia iurandi pandens colloquia cunctis.

10

Verba d(e)i sollers toto de pectore promsit,

Sancta quibus d(omi)ni resonant praeconia semper

Atque perassiduis concentibus aethera plaudent,

Bella gerens carnis pestifera uitia contra,

Belligeransque palam saeuissima proelia uicit.

15

Ast hinc celsa poli capiens iam praemia felix

Sanctorum socius fruitur cum laude coronam.

Huius namque uiri corpus per cuncta sacratum

Iamdudum aduectum d(omi)ni cum laudibus amplis

Constantinus ouans posuit feliciter abbas

20

Intra beata crucis condens fastigia sacrae,

Nec non et tumuli pretiosa tegmina firmans

Praestruxit solida e crustato marmore fulcra.

Adtamen exactis iam septem denique lustris,

Condita quo fuerant praefati membra sepulchro,

25

Effulsere Petri tandem de sede beati

Quae propriis meritis pandunt hic signa salutis

Virtutumque simul, praestant et commoda larga

Infirmis ualidum dantes per cuncta uigorem.

Ergo, potens pastor, compensa praemia uotis

30

Splendida, sed Chr(ist)o commenda saepe poetam,

Cuius parua tibi promserunt carmina laudem.

Ianuarium exhoc quem candida mente nutristi

Tantillumque semul scalptorem marmoris huius

Adnixis precibus d(omi)no per saecula cuncta

35

More tuo placidus commenda iugiter. hinc iam

Esse quoque monachum nosti quem, s(an)c(t)e, benignum

Nunc et in aeterno Hilarianum semper adorna.

 

Hexameters