CLE 00710

Clauditur hoc tumulo Benedicti fida iugalis,

Quae tenuit castam defuncto coniuge uitam.

Nomine Pulcheria fuit, sed nomine formam

Signauit mentemq(ue) simul uitamq(ue) decentem.

5

Filius his Thomas, aluit quem blanda relictae

Simpliciter pietas cari post fata mariti,

Officium sula exhibuit commune parentum.

Ipsius hic collo genetrix portata quiescit:

Tale decus meruit funeris pia mater habere.

 

Hexameters