CLE 00709

Flauiani antistitis resonant praeconia uitae.

Casto pollens corpore, summi fastigii archae

Liliis ceu uernantibus artus conseruans ab aluo

Intemerataq(ue) celso de ore uehens membra,

5

Industria sensuum ditatus munere amplo,

Speciosa proceraque compta forma gestantem,

Amaeniorque existens praeclaris moribus, fibris

Cunctis in se linquentibus facinus funditus parcens

Nec reuocans prisca memoriae mentis delecta,

10

Insignem gestans opem morib(us) patientiae arcem,

Pollens et exiguis dapes porregere multas,

Tantaque fari nequeo, quanta insunt gratiae opes,

Corde lustrans abdita cuncta fastigia poli,

Quamquam Aruis gradiens mente aethera pulsat.

15

V[ixit]que in saeculo annos plus minus LXV,

Du]m uocatus a d(omi)no deliquit mundi procella.

 

Hexameters