CLE 00699

Te Ioannem Tarraco coluit mirificum uatem

Tuosq(ue) in hoc loco in pace condidit artus.

In te libra morum, in te modestia tenuit regnum,

Nitens eloquio mitissimus pollebas in corde

5

Gerens curam pauperum, pietate praeditus ampla.

S(an)c(tu)s namq(ue) uita, fide magnificentius ipse

[Ap]paruisti cunctis pergens ad praemia Chr(ist)i.

Tuum nempe nomen tuamq(ue) dulcissimam mentem

Laudabunt posteri, numquam abolenda per aeuum

10

Merita praeconiis adtollunt facta per s(ae)clis.

Denis equo libram memineantib(us) lustris

Rector doctorq(ue) prefuisti monacis et populis

Octiens denos uita peragens feliciter annos.

 

Hexameters