Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0698

CLE 00698

Inlustris titulis meritisque haut dispar auorum

Pantagatus fragilem uitae cum linquerit usum,

Malluit hic propriae corpus committere terrae

Quam precibus quaesisse solum. si magna patronis

5

Martyribus quaerenda quies, sanctissimus ecce

Cum sociis paribusque suis Vincentius ambit

Hos aditos seruatque domum dominumque tuetur

A tenebris lumen praebens de lumine uero.

Militiam si forte roges quam gesserit ille

10

Prestitiritque boni positis in luce superna,

Quem sic Chr(ist)icolae celebrent post fata iacentem,

Inuenies quod iura dedit, iustissima sanxit

Arbitriis, nam custus patriae recturque uocatus

A patria, rexit quoniam promptissima ciues

15

Libertate animi, parcus sibi, largus amicis

Et fidus dominis, primum quod postulat ordo

Vitae et aeternum fama transmittit in orbem.

Abstulit hunc rebus decimo mors inuida lustro,

Namque Senatoris posuit post cingula uitam

20

<>

 

Hexameters