Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0688

CLE 00688

Antistes domini qui p[aupertatis] amorem

Praeponens auro rapuit c[aelesti]a regna,

Hilarius cui palma o[b]itus e[t uiu]ere Chr(istu)s,

Contemnens fragilem ter[ren]i corporis usum

5

Hic carnis spolium liquit a[d] astra uolans.

Spreuit opes, dum quaerit opes, mortalia mu[t]ans

Perpetuis, caelum donis terrestribus emit,

Gemma sacerdotum plebisque orbisque magister,

Rustica quin etiam pro Chr(ist)o [mu]nia sumens,

10

Seruile obsequium [non] dedignatus adire,

Officio uixit minimus et culmine summus.

Nec mirum si post haec meruit tua limina, Chr(ist)e,

Angelicasque domos intrauit et aurea regna,

Diuitias, paradise, tuas, flagrantia semper

15

Gramina et halantes diuinis floribus hortos,

Subiectasque uidet nubes et sidera caeli.

 

Hexameters