CLE 00681

'Accipe me' dixit 'domin[e in tua limina Christe']:

Exaudita cito fruitu[r nunc lumine caeli]

Zosime sancta soror m[oresque imitata Bonosae],

Iam uidet et socios sanc[ti certaminis omnes]

5

Laetaturque uidens mira[ntes sistere circui],

Miranturque patres tan[ta uirtute puellam],

Quam suo de numero cupie[ntes esse uicissim]

Certatimque tenent atqu[e amplectuntur ouantes].

Iam uidet et sentit magni [spectacula regni]

10

Et bene pro meritis gaudet sibi praemia reddi

Tecum, Paule, tenens calcata morte coronam,

Nam fide seruata cursum cum pace peregit.

 

Hexameters


 EDR