Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0667

CLE 00667

Integer adque pius uita et corpore purus

Aeterno hic positus uiuit Concordius aeuo.

Qui teneris primum ministrum fulsit in annis,

Post etiam lectus caelesti lege sacerdos

5

Triginta et geminos decim uix reddidit annos.

Hunc cito sideream raptum omnipotentis in aulam

Et mater blanda et frater sine funere quaerunt.

 

Hexameters