CIL 06, 17622 = CLE 01216 = Cholodniak 00792

Cunctorum haec suboli sedem post morte reliquit,

      Ante tamen nato, coniuge et ante suo.

Nondum secura dum flet maestissima mente,

Occidit et tristes decepit maesta fouendo.

5

Set nos solliciti memoresque parentis amore

      Matrem cum nato coniuge cumque suo

Securos colimus memores de nomine nostro,

Et faciet suboles multos memorata per annos

Sacra deis patribusque suis, memoresq(ue) priorum

10

Et memores nostri nostrorumq(ue) alta propago

Aeterno seruent semper memorabile nomen.

Quisquis es aut olim nostra de stirpe futurus,

      Sis memor antiqui nominis et tituli,

In quorum titulo hic datur esse locus,

15

Et domus aeternae tu tueare focos.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 50-100 d.C.

Praescriptum: D(is) M(anibus) / Fabiae Pyrallidi optimae / et sanctae patron(ae) / de se bene merit(ae) / Artemisius libertus

EDCS
EDR
TM

 

Reference basis text: CLE 01216

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

vv. 1-3: Elegiac couplets

v. 4: Hexameter

vv. 5-6: Elegiac couplets

vv. 7-11: Hexameters

vv. 12-13: Elegiac couplets

vv. 14-15: Pentameters