CLE 00656

Cubiculum duplex cum arcisoliis et luminare

Iussu p(a)p(ae) sui Marcellini diaconus iste

Seuerus fecit mansionem in pace quietam

Sibi suisque memor, quo membra dulcia somno

5

Per longum tempus factori et iudici seruet.

Seuera dulcis parentibus et famulisque

Reddidit (octauo) Febrarias uirgo kalendas.

Quam dom(inu)s nasci mira sapientia et arte

Iusserat in carnem, quod corpus pace quietum

10

Hic est sepultum, donec resurgat ab ipso

Quique animam rapuit spiritu sancto suo,

Castam pudicam et inuiolabile semper

Quamque iterum dom(inu)s spiritali gloria reddet.

Quae uixit annos (nouem) et (undeci) menses,

15

(Quindeci) quoque dies. sic est translata de saeclo.

 

Hexameters