Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0654

CLE 00654

Inter auos proauosque tuos sanctumque parentem

Virtutum meritis et honoribus emicuisti,

Ornamentum ingens generis magnique senatus,

Sed raptus propere liquisti, sancte Kameni,

5

Aeternos fletus obiens iuuenalibus annis.

Te dulcis coniunx lacrimis noctesque diesque

Cum paruis deflet natis, solacia uitae

Amisisse dolens casto uiduata cubili.

Quae tamen extremum munus, solacia luctus,

10

Omnibus obsequiis ornat decoratque sepulcrum.

 

Hexameters