Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0652

CLE 00652

Iustitiae facies, pudor integer, omnis honestas,

Casta maritali semper deuincta pudore,

Mortis onos tua perpetuis datur aula sepulcris.

Ante meos talamos me dignum sola petisti

5

Contemptisque aliis me dicto iure secuta es.

Cum te pura domus quaerit, scit publica fama

Et probat omne bonum soli seruasse marito.

O durus raptor, mors improba. uix mihi tecum

Conubii gratas licuit coniungere taedas,

10

Impia praepropero uidi tua fata dolore.

 

Hexameters