Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0640

CLE 00640

Nomine quae Solida uixit cum coniuge sanctae

Clara genus et pulcra gena sed plena pudoris,

Hic iacet extremum fatis oppressa sinistris.

Hec eadem nox una dedit talamosque necemque,

5

Aurea bis denos aetas cum stringeret annos,

Quattuor ast dederat solacia digna marito.

Pignore caro tamen uacuum soluta cubile

Pergit ad occasus, quoniam sors omnia uoluit.

Cuius pro meritis pulcram de marmore sedem,

10

Valeriane, dolens comuni in pace parasti.

 

Hexameters


 EDR