CIL 10, 06785 = CLE 01189 = Cholodniak 00266 = ILMN-01, 00611

Reliquiae cineris tumulo mandata quiescun(t),

Aug(usti) lib(erte), sacro hoc tibi, Metrobie.

Huic non dura colu Clotho decreuit in annis,

      Ter decies quinos degere quem uoluit

5

Praefuit hic longum tibi, Pandotira, per aeuom

      Prouidaque in melius iura dedit populo.

Plena bono mens aequa fuit, non aspera lingu(a),

      Inculpata fides innocuusque pudor.

Nullus fulgorem ualuit decerpere liuor,

10

      Constit(it) ad finem ultima[que h]ora nitor.

Te tua natorum deflet pia tur[ba] tuorum

      Consessuque pari turba piata gemit.

Esse tibi credas omnes de mor[t]e parentes:

      Vsque adeo aequalis maeror in ora fuit.

15

Eminet in luctus prima omnium Iulia coniunx,

      Per quem si fas est uiuis [i]n Elysium.

Regio I Latium et Campania / Località: Pandataria / Isola di Ventotene
Datazione: 1 d.C.

Postscriptum: decessit X K(alendas) Decem(bres) L(ucio) Arr(un)tio T(ito) Flavio Basso co(n)s(ulibus)

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 01189

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

vv. 1-2: Hexameters

vv. 3-16: Elegiac couplets