Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0613

CLE 00613

Non sufecerat uno dolore miseros bibere parentes,

Quod iam unam natam omiserant ante:

Ecce nunc et aliam sepelitam uno dolorem,

Quod iam prope nuptum miserae defunctae sunt ambae,

5

Set qui dolor abs te nobis, Harmonia Rufina, relictum est,

Vt annis XIII m. VI d. XXVI nobiscum aduixeris una.

Et nos optamus ad uos properare parentes,

Ego pater Harmonius Ianuarius cum uestra matrem

Quae gemuit, uiuet et dolet, Clodia Trophime.

10

Nec dubitamur enim uita carere m[orique.]

 

v. 1: Other metre

v. 2: Pentameter

vv. 3-5: Hexameters

v. 6: Other metre

vv. 7-10: Hexameters