CIL 10, 00659 = InscrIt-01-01, 00228 = CLE 01176 = Cholodniak 01183 = Courtney 1995, 00203

Portaui lacrimis madidus te, nostra catella,

      Quod feci lustris laetior ante tribus.

Ergo mihi, Patrice, iam non dabis oscula mille

      Nec poteris collo grata cubare meo.

5

Tristis marmorea posui te sede merentem

      Et iunxi semper manib(us) ipse meis

Morib(us) argutis hominem simulare paratam,

      Perdidimus quales hei mihi delicias.

Tu, dulcis Patrice, nostras attingere mensas

10

      Consueras, gremio poscere blanda cibos,

Lambere tu calicem lingua rapiente solebas,

      Quem tibi saepe meae sustinuere manus,

Accipere et lassum cauda gaudente frequenter

     [Et mi omnes gestu dicere blanditias]

14

Hic versus a Basilio Zanchio additus est in M

Regio I Latium et Campania / Località: Salernum / Salerno
Datazione: 100-200 d.C.

EDCS
EDR
TM

 

Reference basis text: CLE 01176

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

M = Vaticanus Latinus 6039

Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 6039 (saec. XVI)

Links:

Biblioteca Apostolica Vaticana
Vaticanus Latinus 6039


Texts:

carmina epigraphica Bücheler - Lommatzsch

Elegiac couplets