Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0592

CLE 00592

Manibus hoc sacrum certa pietate resoluo,

Hoc Nouellus ego matri filioque sepultis.

Valentina, tibi digno, dulcissima mater,

Nomen uiget ecce tuum in titulo clarum.

5

Donum naturae meritis de carmine signo.

Felix ecce solum tegit hic duo nomina cara,

Extricate fili, ad planctus auiae dolenti.

 

Hexameters