CLE 00588

Conditus infelix in ista sede perenni

Principius habitat. huic uite finis in ipsis

Ter senis misero et quattuor paene peractis

Annis acerua fuit. nam studiis iam Rome laetantem

5

Inuida Fortuna repenti funere mersit,

Cuiusque reuersum crudeli funere corpus

Exequitur genitor iniquo cum honore sepulcri.

Iam securi suo gaudete munere Manes

Elysios. per campos et dulcia prata uagantes.

 

Hexameters