Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0562

CLE 00562

Mater nomen eram mater non lege futura,

Quinque etenim solos annos uixisse fatebor

Et menses septem diebus cum uinti duobus.

Dum uixi lusi, sum cunctis semper amata.

5

Nam pueri uultum, non femine, crede, gerebam,

Quam soli norant Agathen qui me genuerunt,

Rufa coma, tonso capite postrema remisso.

Conuiuae cuncti nunc mi bona pocula ferte

Diciteque ut semper meo corpori terra leuis sit.

10

Nec paruae doleat requiem mei perqua Fauentius

Nutritor plus quam genitor, qui solam amauit.

Est mihi nam mater, pater et praecesserat olim

Nec doluit casum, soror est et matris amoenae

Tristis et ipsa meae mortis. quos cuncti parentes

15

Solando uitae dulci retinete precantes,

Ne dolor augescat seu maeror tristis abundet.

Qui legitis, totum nomen si nosse uelitis,

Noscetis Geminiam Agathen, quam mortis acerbus

Eripuit letus teneramque ad Tartara duxit.

 

Hexameters


 EDR