Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0546

CLE 00546

Me propter maria, terras atque aspera caeli

Sidera transisti mediosque timenda per h[ostes]

Inuenisti uiam, hiemis nefanda tulisti,

O dulcis coniunx animo gratissima nos[tro].

5

Nomine consimilis, iugali flore beata,

Casta pu[di]ca meos thalamos ac fomite a[moris]

Nondum suppleta cubilia sancta liquis[ti].

Saltem quod superest oro, scio namque [fauebis],

Funde preces subolum ac uotis utere nostri[s],

10

Vt longum uitae liceat transducere tempus.

 

Hexameters


 EDR