CLE 00545

Te mihi, Glycerium, fors abs[tulit f]unere duro,

Mersit in aeternam extin[cto corp]ore noctem.

Sit tamen aetheria uiu[ae post fun]era sede

Fama uiges, magno s[emper lauda]ta pudore.

5

Et si nostra tuos tan[gunt suspiria se]nsus,

Viuis in Eutropii iu[ncto tibi pect]ore, uiuis.

 

Hexameters