CLE 00973 = Cholodniak 00840 = CIL 06, 21200

Hospes sta et lacrima, si quicquam humanitus in test,

      Ossua dum cernis consita maesta mihi,

Quoius laudati mores et forma probatast

      Anchialo, quem cura anxia debilitat.

5

Lesbia sum quae dulcis mores sola reliqui

      Et quod uitam uiuens parui in officieis

Sei nomen quaeris, sum Lesbia, si duo amantes,

      Anchialus dulcis cum suaue homine Spurio.

'Sed quid ego hoc cerno?' mea sunt hic ossua in olla

10

      Consita. uiue hospes dum licet atque uale.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 1-50 d.C.

Praescriptum: Lesbiae ossa hic sita sunt

EDCS
EDR
TM

 

Testo base di riferimento: CLE 00973

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Distici elegiaci