Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0542

CLE 00542

Manes si saperent, miseram me abducerent coniugem,

Viuere iam quo me, lucem iam nolo uidere.

Dulcem carui lucem, cum te amisi ego, coniunx.

Has tibi fundo dolens lacrimas, dulcissime coniunx.

5

Lacrime si prosunt uisis, te ostende uideri.

Haec tibi sola domus [...]

Semper in perpetuo uale mihi, carissime coniunx.

 

Hexameters