CLE 00525

Profuit en tibi, quot fana coluisti deorum,

Iamq(ue) tua constat pietas gloriosa, Seuere.

Vixisti, cursum uitae bonitate replesti,

[Su]cidus in membris, oculis et corpore sano.

5

Nunc campos colis Elysios herbasq(ue) uirentes,

[F]l[or]ib(us) asparsus iaces ex pratalibus aruis,

Nec minus et luci frueris, cum fama supersit.

Ergo uale multumq(ue) bone, pietatis onust[e].

Hos uersus tibi, sancte, nepos, uictorq(ue) deuoui,

10

Munera quos misi tuo nam tumuloq(ue) dicaui.

 

Hexameters