CLE 00523

[Caedere] qui tauros ualidisq(ue) [feri]re lacertis

[Calluit, ille] Sabinus erat, cui [com]minus ictum

[Taurus sp]umatus mutilata [uuln]ere cauda

[Ingem]inans Stygias mi[ser]um dimisit ad umbras.

5

[Infeli]x iuuenis munere deco[r]ate supremo,

[Ti]gimma te genuit, tenet Tihgibba sepultum.

 

Hexameters