CLE 00511

Columen morum ac pietatis

Laudibus ac titulis ornatus uixit honeste.

Omnibus hic carus fuerat. feliciter annos

Quinquaginta minus uno gessit, studio set

5

Vsus honoribus ordinis est adque uirum uir,

Egregius flamen, patriae pius admoderator,

Largus munidator sed sator in gente suorum,

Lenaei patris cultor felixq(ue) sacerdos

Addidit hic decus ac nomen suae Claudiae genti.

10

Inspicies lector primordia uersiculorum.

 

v. 1: Other metre

vv. 2-10: Hexameters