CLE 00500

Factionis Venetae Fusco sacrauimus aram

De nostro certi studiosi et bene amantes,

Vt scirent cuncti monimentum et pignus amoris.

Integra fama tibi, laudem cursus meruisti.

5

Certasti multis, nullum pauper timuisti;

Inuidiam passus semper fortis tacuisti.

Pulchre uixisti, fato mortalis obisti.

Quisquis homo es, quaeres talem. subsiste uiator,

Perlege. si memor es, si nosti quis fuerit uir

10

(Fortunam metuant omnes) dices tamen unum:

Fuscus habet titulos mortis, habet tumulum.

Contegit ossa lapis. bene habet. Fortuna ualebis.

Fudimus insonti lacrimas. nunc uina: precamur

      Vt iaceas placide. nemo tui similis.

 

vv. 1-12: Hexameters

vv. 13-14: Elegiac couplet