Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0493

CLE 00493

Non aequos Parcae statuistis stamina uitae,

Tam bene compositos potuistis sede tenere.

      Amissa est coniunx, cur ego et ipse moror?

Si felix essem, Piste mea uiuere debuit.

5

Tristia contigerum, qui amissa coniuge uiuo.

Nil est tam miserum quam totam perdere uitam

Nec uitae nasci.

Dura peregistis crudelia pensa sorores,

Ruptaque deficiunt in primo munere fusi:

10

O nimis iniustae ter denos dare munus in annos.

Deceptus (grauius fatum, sic pressit egestas)

      Dum uitam tulero, Primus Pistes lugea coniugium.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-3: Elegiac couplet

vv. 4-6: Hexameters

v. 7: Other metre

vv. 8-10: Hexameters

vv. 11-12: Elegiac couplet